monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 74, 3
Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum; caeterum si recurramus ad Prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicationis , et deinde adulteram: et ad Ezechiel, qui Ierusalem quasi meretricem arguit, quod sequuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit ; animadvertemus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo , in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae, quae iunguntur in Ezechiel , et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem . Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae pedes Iesu lacrymis lavat, crine detergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste pingit Ecclesiam de Gentibus congregatam . Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum, si meretrices dicantur Synagoga et Ecclesia, quarum una Salomonis iudicio, filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix sit Ecclesia, quae non habet maculam, neque rugam? Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et in Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium , utique non quia leprosus erat eo tempore, quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo Apostolorum Publicanus dicitur, non quo permanserit Publicanus post Apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerit Publicanus: ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia.